Leviticus 22

. etc. Quae obtulerunt scilicet sacerdotibus, per eos Domino offerenda. Nota sanctificationis genus quod fit voto et devotione offerentis; sed utrum homines eodem modo seipsos sanctificare dicantur, cum in aliqua re seipsos vovent, observandum est. etc. Quasi, non solum a ministerio et mystico officio abstineat, sed nec tangat quae oblata sunt, mundus enim ad munda debet accedere. etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: sive, juxta LXX: id est peccatum. etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur. . etc. Praecepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et praecipue in perceptione sanctorum. etc. I Cor. 11. etc. ISICH. Qui non pure nec diligenter in Ecclesia versatur, tanquam migraturus, scilicet gloriae aut quaestus causa, tanquam mercenarius memoratur: qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae Joan. 10.. . ID. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienae a Deo doctrinae, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis praesumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus. . etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Prov. 23.. etc. LXX: Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quae superna sunt suspicemur. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quae videntur, ut omnes excedant sensus. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiae nostrae conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis. . etc. ISICH. Non solum sacerdotes, etc., usque ad aliter enim non suscipietur. etc. Ad litteram quoque, si offeras bovem vel ovem aut capram, aut aliquid hujusmodi, sacerdotibus primitias dando, vel pauperes pascendo, vel divina aedificia constituendo, vel aliquid quod pertineat ad ipsum Deum faciendo ideo enim holocaustum dicitur, impolluta sit haec oblatio; non tamen pollutionem nominat, ut spiritualem intelligamus pollutionem quae est ex rapina, injustitia, avaritia, et hujusmodi. . etc. Praecepit oblationem populi mundam esse: adjungit quales ministri debeant esse et offerre. etc. Quae valeant ad salutem et pacem: etsi non possit perfecte philosophari, sicut qui omnia reliquit, qui studet virginitati et hujusmodi. I Cor. 15.. etc. Qui Deum ignorat et ejus ministerium, nec aliis potest exponere; unde circa se et circa alios, et circa ministerium, negligenter agit. Unde: Isa. 56.. Pede vel manu: cujus actio scilicet vel voluntas debilis est vel distorta, non est dignus salute et sacris altaribus. Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur. LXX: qui scilicet propter sordidam vitam perdidit docendi fiduciam; unde David: etc. Psal. XLIX. Fornicator significatur, qui maculat corpus suum. I Cor. 6.. LXX: tales enim ministerio altaris non sunt offerendi. Sacrificium pacificorum non addit sicut superius, ut de ministris altaris hoc dici intelligamus qui holocaustum debent esse, et vitam perfectam et consummatam agere. etc. Aure amputatus est, qui inobediens est, qui verbis turpibus delectatur, bona aversatur. etc. Talis enim vel mandata operatur, et dicitur bos; vel simplex est, et ovis appellatur. Ideo non omnino adversamur, aut in parte inimici deputamus, sed docemus et exhortamur. etc. Qui illatis tentationibus cedit, et animae fortitudinem perdit. Non enim oportet haec pati, nec cedere hosti affligenti. Unde: Psal. 41.? Qui una actione prava quasi cultro seipsum abscindit a conjunctione Dei, privatus prole virtutis et signis virilitatis: alter enim est qui paulatim conteritur. . ISICH. Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Eccli. 11.. ISICH. Legale pascha significat, quia haec Moyses in die paschatis tradidit immolanda Judaeis, dicens: etc. Deut. 16.: hoc pascha celebrare non possunt qui verum susceperunt. etc. ID. Quia vetus pascha tempus suum habuit, etc., In crastino Christum crucifixerunt. . .
Copyright information for VulgGlossa